Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

II (a) PROLOGUS QUI DE GRANDE CAUSA FACIT DONATIONEM/

Quantum intellectus sensusque humani potest mente sagaci pensare atque sollerte indagatione perpendere; nihil amplius valet in huius saeculi lucem de gaudia fugitiva lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis pauperum curetur intendere. Quatenus fragilitatem naturae quod omnes generaliter paciuntur, priusquam subitania transpositio eveniat, oportet pro salute animae vigilare, ut non inveniat quemquam inparatum et sine aliquo respectu discedat a saeculo. Quin potius, dum proprio libertatis iure subsistit, ex caducis substantiis in aeterna tabernacula vitam querat mercare aeternam, ut inter iustorum consortio desiderabile valeat adipisci locum et retributorem sibi praeparet Deo, ut de fructu indeficienti paradisi mereatur foveri; de cuius vivo fonte perfecta fide poscente nec substrahitur poculum nec minuetur alveus, sed potius quisque auserit inrigatur dulcedine caelitus atque suavis ei flagratur odor balsami paradisi ...