Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

I ISTA DE MAGNA REM: QUI VULT EXSINODOTIO AUT MONASTERIO CONSTRUERE

Domino vero sancto atque sedula ostensione patentibus virtutum miraculis Christi remuneratione fulgenti oratorio ac cellola in honore sanctae ac semper virginis Mariae, genetricis Domini nostri Iesu Christi, – aut in [honore] alterius/ sancticonstructa ille reus, quidem meritis, flagitiis quoque sceleribus, praelascivis actibus ac nimia foeditate pollutus, vel ordine vel opere omnium bonorum christianorum longe satis extremos.

Hoc tota pene sanctarum scripturarum series christianis fidelibus pia exortatione pronuntiat, hoc etiam tonitrualis illa evangelistarum vox sancto suggerente Spiritu sua potestate concelebrat, ut faciat in pauperes aelemosinam, qui vult tartari evadere supplicia. Unde et Dominus in evangelio dicit: Vende omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelum Pensemus ergo omnes christiani, quanta sit pietas et largitio redemptoris, ut pro aelemosinas pauperum promittantur nobis thesauri regni caelorum. Procuremus igitur, sicut Dominus et salvator noster praecepit, et, hacsi non quantum habemus, saltim in quantum possumus aelemosynam faciamus. Nemo itaque dubitet, nemo tardet, quia, si nos facimus, que Dominus et salvator noster praecepit, ille sine dubio facturus est, que promisit. Ait enim scriptura:/ Absconde aelemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Domino“. Abscondamus ergo aelimosynam in corde pauperis, ut proveniat nobis deprecatio pauperum ad remissionem peccatorum. Multa quidem et alia, quae latiniosa sunt prosequi, pro aelemosinis faciendis testimonia in scribturis sanctis reperimus, inter quibus vel ex quibus illam ergo existimo potiorem/ sententiam, quae ait: „Sicut aqua extinguit ignem, sic aelemosina extinguit peccatum/ Quid ergo verius potest credi, quid confidentius quidve expressius? Quia sicut aqua extinguit ignem, sic aelemosina extinguit peccatum. Iuste ergo extinguitur, qui peccatorum incendia aelemosynis iuxta pollicitatione divina extinguere non festinat.

Faciant quippe ceteri, quod voluerint, agant, quod ipse maluerint,/ idcirco quia omnis homo suo sensu ducetur; ego tamen huius rei exemplum secutus elegi, ad praefato oraturio vel cellula iuxta apostolorum numerum duodecim ad praesens pauperum pro remissionem peccatorum meorum vel pro diluenda meorum mole peccaminum/ Christo praesule conlocare.

Ubi etiam per praesentem epistolam donationis meae dono ad praesentem diem, quod in luminaribus ipsius oratorii vel alimonia et substantiali victu, vestitu quoque, substentatione ipsorum pauperum vel clericorum ibidem servientium Deo gubernante et opitulante proficiat; donatumque in perpetuo esse volo adque de meo iure in eorum dominatione et potestate lego, trado, transmitto adque transfundo. Hoc est agros, quorum vocabula sunt illos et illos, que ponuntur in territorio illo, pari modo et quicquid in illo territorio ponitur in omni soliditate, portionem meam unacum mancipiis, aedificiis, vineis, terris, pratis, silvis omnique iure eorum unacum colonicis, adiunctis adiacentiis eorum in omni soliditate earum,/ sicut a me noscitur fuisse possessum aut mihi ex legitima successione aut undecumque aliquid mihi ibidem obvenit, cum omni soliditate vel oportunitate earum/ ad integrum. Ea scilicet ratione atque pretexto, ut remota pontificum simulque ecclesiasticorum omnium officialium seu publicorum omnium potestate nullas functiones vel exactionis neque exquesita et lauda convivia, neque gratiosa vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum pastus aut paravereda vel carrarum/ angaria, aut in quodcumque functiones titulum dici potest, de ipsa facultate paenitus non requiratur. Sed sub integra emunitate facultaticula ipsa, sicut a me huncusque possessa est, in iure oraturio sanctae Mariae et praedictorum pauperum debeat Deo protegente et opitulante persistere. Nisi tantum sancti et apostolici illius urbis episcopus, in cuius oppidum exsinodotius ipsi ponitur, pro tradendis benedictionibus vel substituendis abbatibus, presbiteris quoque et diaconibus absque ulla pecuniarum adeptione amplius donandi, exigendi, minuendi vel causam nullam habeat potestatem; sed nec per commutationes locum quicquam ex hoc auferendi nullo tempore occansio vel aditos tribuatur; sed perpetualiter in potestate praefati oratorii illi vel ipsorum pauperum Christo favente permaneat. Hoc etiam ipsi pontificibus obsecro vel committo, ut illos per succidentes temporibus, cum casus mortis extiterit, abbatibus ac reliquos clericorum gradus in eodem loco dignetur vel debeant/ substituere, quos sapiencia et erudicio scripturarum clarificat vel quos vita sancta et actio bona aut conversatio honesta commendat.

Unde obsecro clementissimis regibus tam praesentibus quam futuris et omnibus in Deo episcopis omnibusque potestatibus ac primatis, omnes etiam seniores, quoscumque iudicis esse constiterit, per ineffabilem Dei omnipotentiam, per inseparabilem patri et filio et Spiritu sancto Trinitatis, ut ac voluntate mea per nullis occansionibussicut existente sine Deo cupiditate res exigi soletnulla ratione nulloque tempore convellere permittatis, sed per sollicitudine et cura episcopis constare. Potius pro reverentia Trinitatis inmense vestro tempore et studio vel opere iubeatis, quatenus ut et ille vobis mercedem restituat in futuro, qui scit me aelemosinis ipsis sanctis Dei pauperibus pro amorem Domini nostri Iesu Christi ardenti desiderio tribuisse.

Si quis huic voluntate mea per quibuslibet adinventionibus seu propositionibussicut mundus cottidie artibus et ingeniis expolioobvius vel repetitur, convulsor etiam aut tergiversatur extiterit, anathema sit et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit, anathema sit etsicut Dathan et Abiron hiatu terrae absorti sunt, vivens in infernum discendat et cum Zeziae, fraudis mercatorem,/ et in praesente et in futuro saeculo partem dampnationis excipiat, et tunc veniam consequatur, quando consecuturus est et Diabolus, qui se fefellendo etheria sede deiectus cruenta adinventione bonis operibus semper obviare pervigilat. Insuper etiam inferat sociante quoque tam in prosecutione quam in exaccione sacratissimo/ fisco vel sancto episcopo ecclesiae illius auri libras c. Et nihilhominus praesens epistola, quae a me pro timore Dei et amore pauperum conscripta est, firma, incorrupta, intemerata inviolataque permaneat.

Ego namque de conlatis ac superius praenotatis rebus omnia ad curam et sollicitudinemaut defensionem rerumvel gubernationem ipsorum pauperum sancto ac praenotato domno illo episcopo vel successoribus suis Deo sibi teste committo. Et strumenta, per quod res ipsas auxiliante Deo per eorum sollicitudine defensentur, superscripto domno lui episcopo prae manibus tradidi, et qualiter ibidem provide, piae, rectae ne an secus egeret, Christo Domino in se iudicio recognuscat. Mihi autem nihil exinde propriaetatis titulum paenitus non reservavi, quia facile contempnit omnia, qui cupit ab inferni faucibus erui, vel ille, qui peccatorum remissione Deo remunerante desiderat, aut ille,/ qui se semper cogitat, cum vellit nolit, esse moriturum./

Stibulatione subnixa.