Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXIIII RELATIONE PAGINSIUM AD REGE DIRECTA

Suggerendo piissimo atque praecellentissimo domno illo rege et maiorem domus illo a servis vestris pagensibus illis, quorum subscriptionibus vel signacula subter tenentur inserta.

Principalitatis vestri/ circumspecta clementia novit iusta petentibus dignanter annuere et necessitatem pacientibus subvenire clementer.

Paene omnibus patet regionem nostram ab hostibus depopulatam esse et domus multorum igne crematas vel rebus ablatis. Inter quos servos vester ille non modicum ibidem perpessus est damnum et de rebus suis dispendium vel omnia instrumenta cartarum, quod ipsi vel parentes sui habuerunt, tam quod ex munificentia regum possedit, quam quod per vindicionis, cessionis, donationis commutationisque titulum habuit, unacum domo sua incendio concrematas esse noscuntur. Unde nostre parvitate petiit, quod veraciter exinde cognovimus, per hanc nostram suggestionem vestrae innotescere clementiae. Quod et facere servi vestri curavimus.

Vestra pietas iubeat, quod usque modo in regno vestro quietus possedit, circa eodem per vestro munere praeceptum, ut inantea valeat, dum sua perdidit instrumenta, possedere quietus et securus. Nos, servi vestri, quod exinde veracius scimus, innotescere praesumpsimus. Vestrum est necessitatem pacientibus subvenire.