Ludwig schenkt der Kirche zu Verden zwölf Mansen in Wallidi.
Datierung: 876 11 11
Ausstellungsort: Frankfurt
(C.) In nomine sanctae et individuae [trinitatis. Hludouuicus divina] favente gratia rex. Si petitiones fidelium [praesulum sanctae die ecclesiae] iusta et rationabilia petentium [ad effectum] perduxerimus, hoc nobis procul dubio ad aeternae remunerationis premia capescenda profuturum esse [liquido] credimus. Quapropter notum sit [omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae nostrisque] praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis episcopus Uuibertus nomine sanctae Ueridinensis aecclesiae presul nostram serenitatem adiens postulavit, ut quasdam res ex nostra largitione ad aecclesiam, quae est constructa in honore [sanctae Caeciliae et sancti Fabiani] concederemus. Cuius igitur petitioni assensum prebentes concessimus ad prefatam aecclesiam ex nostra proprietate mansos XII in villa quae vocatur Uallidi [in pago] Asson vocato et comitatu Berengarii et quicquid ad ipsos [mansos iam praefatos iure ac legitime] pertinere videtur ad praefatam aecclesiam condonavimus cum domibus et aedificiis mancipiis campis pratis silvis cultis [et incultis aquis] aquarumve decursibus [viis et] inviis exitibus et regressibus, [ea] scilicet [et rationis tenore ut nunc et deinceps omni tempore] quicquid prefatus episcopus exinde iuste et rationabiliter facere decrevit, liberam ac firmissam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et ut haec auctoritas nostrae concessionis firmior habeatur et [per] futura tempora [a fidelibus nostris melius] conservetur veriusque credatur, propria manu nostra subter eam firmavimus et [anuli nostri] impressione sigillari iussimus.
Signum Hludouuici (MF.) serenissimi regis.
Uuolfherius cancellarius advicem [Liutberti archicapellani recognovi] et (SR. NT.: Uuiolfarius subsripsit et …) (SI.)
Signum Hludouuici (M.) serenissimi regis.
Data III id. novembris [anno ab] incarnatione domini DCCCLXXVI, indictione X, anno primo Hludouuici regis [in orientali Francia regnante]; actum Francheneuurt; in dei nomine feliciter AMEN.