Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Ludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Universorum sancte dei ecclesie fidelium tam presentium videlicet quamque et futurorum comperiat sollertia, quia cum omnipotentis iuvamine freti

Beneventum pergeremur,persequeremur infideles dei ac sue sancte ecclesie seu nostros utrumque scilicet Lampertum, et filium Vuidonis et filium Haymonis, tendentes Beneventum cum eorum complicibus,

in ipso positi itinere devenimus ad Piscariam, ubi quandam invenimus insulam undique aquis cinctam, quam divina inspiratione circumeuntes et ex omni considerantes parte perspeximus ipsam usibus esse monachorum aptam temporibus profuturis. Qua de re dei omnipotentis inspiratione tacti iussimus inibi edificare basilicam in honore sancte et individue trinitatis, ubi etiam collocare fecimus corpus beati Clementis martyris et pontificis Christi, ubi etiam ad cumulum

mercedis nostreeiusdem sancte dei ecclesie

coadunavimus cetum monachorum inibi superne maiestati famulantium. Quibus etiam pro amore ipsius sancte et individue trinitatis nostreque pariter anime remedio,

ne liquando paterenturet ut nullam in serviendo deo paciantur

egestatem, contulimus omnes res nostras, quas iusto ac legali tenore acquisivimus tam infra urbem Romam quam extra ipsam Romvleam urbem per totam scilicet Campaniam quamque et per omnem Romaniam nec non et per ambos Spolitanos ducatus seu et per totam Tusciam eo videlicet tenore, ut, quandiu divina annuente miseratione superfuerimus, et locus et omnes res memorate in

dominium et dispositionem nostram consistat. Post nostrum discessum redeant et locus et res memorate in ordinatione fratrum in prefato cenobio, eo scilicet ordine, ut absque ullius controversia regulariter sub norma sancti Benedicti degant sancteque et individue trinitati deserviant et pro nobis misericordiam ipsiusnostro dominio atque ordinatione consistant. Post quoque nostrum decessum et locus et res memorate in dominium et dispositionem fratrum in prefato degentium cenobio redeant, eo vero scilicet ordine, ut absque ullius controversia regulariter inibi sub normam scilicet sancti Benedicti degant sancteque et individue trinitatis strenue deserviant et pro nobis continue misericordiam ipsius sancte et individue trinitatis

exorent. Ante omnia et super omnia commonentes et precipientes, ut nullus eos nec intus nec foris

eorum pertinentia a nobis iuste possessa et eis concessanec eorum pertinentia

ledere aut inquietare presumat, set sub nostre imperialis preceptionis privilegio secure subsistant deoque famulentur, interiora et exteriora secundaum dei voluntatem

ordinent atque disponant. Concedimus eis et monimina, per quas denominatas res nobis delegate sunt, etregularemque tramitem ordinent atque disponant, ut

quotienscumque ille, qui preest abbas, obierit, habeant licentiam ex sua propria congregatione secundum dei voluntatem eligendi abbatem

sibique preferendi ad omnia interiora et exteriora disponenda regulariter, in ipso sane certamine contra prefatos infideles dei sancteque ipsius ecclesie nostrosque perdurantes.

Consideravimus et alterum locum vocabulo Molinellum usibus similiter monachorum aptum distantem ferme duobus milibus ab urbe Mantuana, ubi divina preeunte gratia decertavimus construere basilicam in honore gloriosissime ac beatissime resurrectionis seu ascensionis domini nostri Iesu Christi. Nichilominus

deo famulandum coadunare iussimusa deo famulandum coadunavimus

inibi cetum monachorum die noctuque superne maiestati famulantes.

Vota sua deo omnipotenti persolvere desudent secundum regulam sancti Benedicti.

Et ut nullam in serviendo deo patiantur egestatem, pro dei omnipotentis amore nostraeque pariter anime remedio contulimus eis omnes res nostras, quas iuste ac legali tenore

acquisivimus in inferiori Italia.in inferiori adquisivimus Ytalia, eo videlicet tenore, ut quamdiu divina anuente miseratione superfuerimus, et locus et res memorate in nostro dominio atque ordinatione consistant. Post quoque nostrum decessum volumus, et locus et res memorate in dominium et dispositionem fratrum in prefato degentium cenobio redeant, eo scilicet ordine, ut absque ullius controversia inibi regulariter sub norma scilicet sancti Benedicti degant sancteque resurrectionis et ascensionis domini nostri Iesu Christi strenue deserviant et pro nobis omnipotentiam ipsius domini nostri Iesu Christi continue exorent, ut ad sortem sancte resurrectionis et ascensionis producere dignarentur. Ante omnia et super omnia commonentes et precipientes volumus, ut nullus eos nec intus nec foris nec in eorum pertinentia ledere aut inquietare presumat, sed sub nostre imperialis preceptionis privilegio secure subsistant deoque famulentur, interiora et exteriora secundum dei voluntatem regularemque tramitem ordinent atque disponant, ut quocienscumque ille, qui preest abbas, obierit, habeant licentiam ex sua propria congregatione secundum voluntatem dei eligendi abbatem sibique preferendi ad omni interiora et exteriora regulariter disponenda.

Que duo supra taxata monasteria pro dei omnipotentis amore ac a nobis provisa et in eius honore constructa

statuimus atque precipiums, utet uno tenore ad stilo seu tempore promulgata volumus, ut quemadmodum prefiximus et que statuimus, ita

absque alicuius controversia aut inquietudine sempiternaliter permaneant stabilia sub dei omnipotentis gubernatione ad vota ipsius die noctuque persolvenda. Si quis vero, quod minime credimus, ipsa sancta loca eorumque pertinentia seu servos dei inibi superne famulantes maiestati ledere aut inquietare seu ex collatis a nobis minuere vel auferre presumpserit, duplum eis restituat ; insuper componat pro presumptione sua auri probatissimi libras duodecim. Si quis vero nostrorum successorum divino instinctu prephatis locis aliquid addere vel augere voluerit, satis desideramus atque inhianter exoptamus, sin autem unicuique eorum, qui per tempora fuerit, nostrorum successorum interdicimus et sub divina contestamur invocatione, ut ex his, que prephatis contulimus locis, nichil minuere vel auferre moliatur. Quod si fecerit, sciat se incursurum iram ipsius sancte et individue trinitatis, ita ut ad sortem beatissime resurrectionis et ascensionis domini nostri Iesu Christi nullatenus pervenire valeat, set cum Iuda proditore

domini Iesu Christi

sortem aeterne dampnationis perenniter possideat. Et ut hec nostra largitio atque concessio pleniorem in dei nomine optineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et bullis nostris

roborari precepimus.roborare iussimus.

Signum manus domni (M.) Ludouuici serenissimi imperatoris.

(SR.) Ego Giselbertus presbiter et notarius ex iussu imperiali scripsi et subscripsi.

Data kalendis novembris, indictione VIIIa ; actum curte imperiali Olonna anno imperii domni Ludouuici serenissimi imperatoris XXoVo ; in dei nomine feliciter amen.