Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine [domini] nostri Iesu Christi dei eterni. Ludouicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cuntis summi sapientibus liquet, [quia] quo magis cultibus divinis institimus, eo amplius superne maiestati reconciliamur. Proinde universorum sancte eterne ecclesie nostrorumque fidelium presentium silicet ac futurorum angnoscat humanitas, quia nos divino affati instintu ad honorem et reverentiam tremende ac individue trinitatis sacrosanctum templum in insula, que Casa aurea vocitatur, fundari ac consumari ylari mente precipimus; [ubi] et almificum beatissimi pontificis et martiris Clementis corpus venerabiliter recondi fecimus. Quod quidem sacrosanctum templum monasterium sancti Clementis in Piscaria in antea vocitari precipimus. Ad [. . .]dem famulorum dei cenobium perpetuis temporibus permanendum augustaliter atque liberaliter instituimus, quatenus coadunato illic sub regulari norma religiosorum virorum cetu altissimo [deo] laudes iugiter inhibi votaque resultent. Qua de causa ad maiorem nostre mercedis cumulum ac loci ipsius necessarium supplementum Christique servorum in ipso degentium seu illic undecumque adventantium perhempne subsidium castella et res infra scriptas cum possessionibus et iuribus vassallis vassallorum redditibus requisitionibus molendinis aquarum decursibus piscationibus valcantoriis silvis rupibus domibus massaritiis aldionaritiis arrenditiis mercatis nundinis factis et ordinatis et in antea in ipsis castellis et locis pro ipsorum religiosorum virorum arbitrio construendis et ordinandis iam dicto venerabili summe trinitatis cenobio, quod monasterium sancti Clementis in Piscaria supra nuncupari precepimus, presentialiter sollempniterque largimur que castella et res inferius describuntur: primo in Thete Caramanicum Piccericum Paternum Bononianum Mosilulum Sallum Roccum [...]e Cantalupum Ranile Petra sancti Valentini cum ipso castello, Accule Superdi Manuppellum Turri Fullonice Fara Ambrilie insulam et castellum ipsius insule; in Penne Castellionum, Vnliuulam, Pesculum, Rocca de Soti, Coruariam, Petram iniquam, [Bectoritam], Alandum cum casalibus suis, casale sancti Desiderii; in civitate sancti Angeli castellum sancti Mori cum portu; in comitatu Aprutino castrum Guardie castellum Vetulum Monascum castrum sancti Georgii; in Marchia castrum Lori castrum Caldarole castrum Vestinianum montem Obteranum Rotellum Brictiam sanctum Vincentium sanctum Angelum ad Fabaram cum omnibus ecclesiis predictorum castellorum et locorum et per huiusmodi nostri precepti imperialem auctoritatem inrefragabiliter stabilimus, ut habeant ea et possideant fruanturque iure quieto ac pacifico ab hodierno die ac deinceps tam, qui presentes sunt, quanque illi, qui venturi sunt, famuli Christi omnium nostrorum heredumque et successorum nostrorum repetitione molestatione vel qualibet puplica exactione seu functione remota, ita, quod nec predicti viri reliosi nec ipsorum vassalli nobis in aliquo alio teneantur nisi quod prenominati sacri cenobii viri religiosi tres cotidie pro nobis missas et omnibus nocturnis officiis centesimum vicesimum decantare non desinant psalmum, exceptis dumtaxat vespertenalibus et matutinalibus ymnis, quos perpetum pro nostre remedio anime repetere iugiter non cessabunt. Cuntis igitur tam presentibus quam et futuris congnitum sit supra taxatum cenobium habitatoresque ipsius cum universis su[...] castellis rebus et vassallis ipsius sub nostri mundiburdi continuam tuitionem a nobis iam dudum esse recepimus, in tantum, ut omne ipsius tamquam peculiarissime domus nostre [curam] pro amore superno, quoadusque spiramus, exequi modis omnibus decrevimus. Post nostrum vero ex hac vita discessum illi soli eiusdem venerabilis loci tutelam committimus, [ad] cuius honorificentiam nostro studio constat exercitus. Quapropter cuntos, qui nobis in imperium pro tempore successuri sunt, imperatores reges duces ac principes quoque locorum supra dictorum ac iudices per ipsam trinam et unam maiestatem districte obtestamur et terribiliter abiuramus, ut prenominatum sacratissimum colende trinitatis municipium iuxta huius nostri precepti tenorem ratum ac stabilitum, ut semel ordinavimus, esse permittant; nullam violentiam diminutionem vel subtractionem seu invasionem vel molestiam neque etiam quamlibet funtionem eidem venerabili loco rebus seu vassallis eiusdem quocumque in tempore inferre presumant. Et si forte reclamaverint, ad quemcumque eorum querela pervenerit, pro dei summi amore omnem illis iustitiam adimplere non defferant. Si quis autem huiusmodi nostre institutionis et, quod magis est, divine promulgationis sacrilegus contemptor et temerarius violator extiterit, sciat se in tremedio iusti iudicis examine causam nobiscum dicturum, ac per hoc cum Iuda proditore ab apostolico agmine cum impis ac sacrilegiis sequestratus sit in stangno ingnis ardentis et sulfuris. Set ut hec nostre liberalitatis ac pie largitionis seu prefisse institutionis nostre pagina perpetuum obtinere valeat roborem, eam nostre manus annotatione sollepniter insingnivimus nostreque bulle plumbee imprexione subter confirmari iussimus.

Signuma manus domini (M.) Lodouici serenissimi imperatoris.

Ciselbertus presbiter et notarius scripsi et subscripsi.

Dat. IIIo idus octubr., indictione VIIIa; actum Olonna curte imperiali anno imperii domini Lodouici serenissimi imperatoris XXVo deo propitio; feliciter amen; anno dominice incarnationis DCCCLXXV, indictione octavam.