Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouicus divina ordinante clementia imperator augustus. Omnibus sancte dei eclesie nostrisque fidelibus presentibus ac futuris cognitum fieri volumus, eo quod Angilberga dilectissima augusta coniunx nostra et consors imperii nostre humilitatis subgessit maiestati se per divinum auxilium infra muros Placentine urbis in honore sancte Resurrectionis monasterium unum sacrum puellarum construere velle; qua de causa ad continuandam amplitudinem loci quasdam cum parte publica de rebus suis commutationes fecisse, quas sibi petiit nostra auctoritate stabiliri. Nos, quia fas aliter non fuit, devotis ipsius precibus assensum dedimus confirmantes ipsi per hanc nostre sublimitatis paginam roborantes non solum illa, que ex publico commutasse probabiliter comprobatur, verum etiam ea omnia, quecumque cum alio quolibet hucusque iuste et legaliter commutavit aut in antea deo propicio commutare voluerit, ut habeat illa ac retineat quiete et pacifice tamquam hereditario iure acquisita absque ulla partis publice repetitione vel cuiuslibet hominis contraditione. Super hoc concedimus illi, donamus ac stabilimus, ubicumque voluerit, infra ipsam urbem Placentinam circumcirca, publicas stratas ad fines sui monasterii dillatandas atque muniendas immutare, adiungentes ipsi ex nostro et in perpetuum largientes omnem murum ipsius civitatis intrinsecus et extrinsecus vallum a fundamentis usque ad pinas murorum, quantum protendit ad mansionem Supponi illis committimus et sicut per portam Mediolanensem extenditur usque ad pusterlam subsequentem, que dicitur sancte Christine, et ex ambabus partibus vallum ipsius civitatis, sicuti iuri publici pertinere dinoscitur, et universas in circuitu murorum et antemuralium, turrium quoque et portarum ac pusterularum cum introitu et exitibus earum et universas materias omnesque petras et cementa, quantacumque per eundem comitatum Placentinum nostro iuri ex publico inventa fuerint pertinere in cunctis agris et villis preter palacia et principales cohortes. Pontes vero Nurii et Trebie ut supra ad supplementum eiusdem operis perficere volumus, ita ut, quantum futuri monasterii structura exegerit, libere ac potestative de quibus prediximus aufferre liceat, quatenus extructo per dei auxilium iuxta eius desiderium sacro monasterio ad nostre simul ac illius anime proficiat in eterne vite remedium. Confirmamus insuper et in eius potestatem dominiumque transfundimus antiquos aqueductus in eodem comitatu Placentino defluentis a fluio Trebie usque in fontem Augustam, quos, si voluerit, in pristinum statum reformet aut certe in alteram partem transmutet vel certe novellos instruendi, ubique in publico solo voluerit, potestatem habeat, et quos dirigere maluerit, sint omnino distracti ac stabiliti auctoritate nostra omni partis publice contradictione vel inquietudine funditus remota. Si vero dilectissima coniunx nostra Angilberga ante filiam carissimam nostram Emengardam obierit, tunc volumus, ut ei succedat ipsa filia nostra in eadem potestate ad regendum et gubernandum dictum monasterium cunctis diebus vite sue. Si quis autem hec nostra statuta infringere quesierit, dei omnipotentis iram incurrat et insuper multam, quod est penam XIIcim librarum auri obrizii componat, medietatem camere nostre et medietatem predicte coniugi nostre, cui iniuriam inferre non timuit. Et ut hec nostre donationis ac cessionis auctoritas maiorem in posterum roborem obtineat, manus nostre insignitam et bulla nostra subter eam iussimus annotari.

Signum manus (M.) domni Hludouici serenissimi imperatoris.

Ego Gauginus notarius et sacerdos iussu serenissimi imperatoris scripsi.

Data III idus octobris, indictione V, anno imperii domni Ludouici VIII, incarnationis quoque domini nostri Iesu Christi DCCCXXII; actum Placentie; in dei nomine feliciter amen.