Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlodouicus divina ordinante providentia imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Si nostra augustalis excellentia petitionibus pontificum se libere pietatis nostre clementia indulget et sacra ac venerabilia loca ex nostre plenitudinis viribus augmentamus, credimus id nobis profuturum et ab eterno rege nobis recompensandum. Notum igitur industrie omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum fieri cupimus, qualiter Rotfredus venerabilis sancte Regiensis ecclesie episcopus per Wifredum inclitum comitem et dilectum fidelem nostrum adiit serenitatis nostre celsitudinem, ut quamdam insulam iuris regni nostri Ytalici, que nominatur Sugcaria, in comitatu Brixiensi, id est inter Padum et Caram, cum curte et capella seu piscaria atque silvis mansis quoque omnibus, qui sunt in ipsa insula, de predicto comitatu usque nunc pertinentibus cum omni integritate rerum mobilium seu immobilium vel familiarum utriusque sexus, prout hactenus ad nostrum dominium pertinuisse noscuntur, iure proprietario concederemus. Cuius fidelitatem considerantes eiusque supplicem ac rationabilem postulationem attendentes ob divino amoris intuitu aures benivolentie nostre hylariter inclinavimus. Prefate sancte Regiensi ecclesie, in qua beati Prosperi confessoris Christi corpus humatum iacet, ipsique Rotfredo venerabili episcopo eiusque successoribus ad utilitatem et exaltationem ipsius episcopii eandem insulam Sucariam in comitatu eodem Brixiense positam inter Padum et Caram cum curte et capella seu piscariis paludibus quoque et molendinis silvis etiam et pratis atque omnibus mansis ibidem positis ad eundem comitatum pertinentibus, cum omni integritate rerum seu familiarum utriusque sexus, cum omnibus pertinentiis vel adiacentiis suis, fundis denique et locis seu paludibus et insulis, ubicumque esse videntur, in alveis vel curriculis Padi, sicuti ex antiquo ad ipsa loca pertinere videntur, quique ab hominibus pagi ipsius Pullicini nominantur, per nostre pietatis preceptum perpetualiter donamus concedimus modisque omnibus stabilimus, quatinus isdem Rotfredus venerabilis pontifex eiusque successores potestatem habeant de ipsa insula suisque omnibus rebus mobilibus et inmobilibus ad utilitatem sue ecclesie facere, secundum quod melius previderint atque decreverint, sicut de ceteris rebus iuris ipsius Regiensis ecclesie expulsa totius potestatis inquietudine vel contradictione. Si quis autem, quod minime credimus, huius nostre munificentie quolibet ingenio vel argumento ullo in tempore violator exstiterit, sciat se compositurum penam temeritatis, hoc est auri puri libras DXXX, medietatem palatio nostro et medietatem parti predicte Regiensi ecclesie. Insuper etiam infamia publica notatus tanquam sacrilegus habeatur ab omnibus. Et ut in dei nomine firmiorem per multa tempora habeat statum et a fidelibus nostris diligentius observetur et verius credatur, manu nostra firmavimus et anulo nostro insigniri iussimus.

Signum (M.) donni Hludouici serenissimi imperatoris.

(C.) Adelbertus notarius iussu recognovi regis et (SR.)

Dat. VI idus septembr., anno incarnationis domini DCCCLXXII, anno vero domni Hludouici serenissimi imperatoris XXI, indictione quarta; actum Mantua; in dei nomine feliciter amen.