Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei eiusque in eisdem locis famulantibus oportuna benefitia largimus, premium nobis apud deum eterne remunerationis rependi non diffidimus. Igitur omnium fidelium sancte dei aecclesie ac nostrorum presentium [videlicet et futurorum] comperiat magnitudo, quia vir venerabilis Benedictus Cremonensis ecclesie episcopus detulit obtutibus nostris quedam pie recordationis proavi nostri Karoli nec non avi nostri Hludouici simul etiam domni et genitoris nostri Hlotharii augusti precepta, in quibus continebatur, qualiter ipsi omnes res episcopatus sui, sancte Marie videlicet et sancti Stephani, que ibidem a longo tempore usque nunc visum est pertinere, tam monasteria quamque et scenodochia seu aecclesias baptismales vel reliquas possessiones et predia ad eiusdem episcopatum pertinentes sub sua haberent defensione atque immunitatis tuitione. Unde memoratus eiusdem sedis presul Benedictus nostram petiit pietatem, ut easdem auctoritates nostro confirmaremus ac sanciremus precepto. Cuius precibus pro mercedis nostre augmento libentissime annuentes hos celsitudinis nostre apices decrevimus fieri, per quas precipimus modisque omnibus confirmamus, ut quicquid ad prefatam aecclesiam a longo tempore reges vel alii quibuslibet homines largiti sunt, vel ea, que divina pietas ibidem augere voluerit et memoratus tenet vel possidet episcopus atque predecessores sui tenuerunt, cum omni integritate per nostram preceptionem ad eandem confirmamus aecclesiam, ut tam memoratus episcopus quamque et successores sui deinceps iure firmissimo teneant atque perhemniter possideant et ad ipsam sanctam ecclesiam in augmentis profitiat. Repperimus namque in auctoritate bone memorie proavi nostri Karoli, qualiter ipse ad prefatam Cremonensis ecclesiam quasdam res condonaverat, locum videlicet, qui dicitur Tecledus, cum Briuisula et Cucullo vel omnia ad ipsa loca pertinentia, et porto, cuius vocabulum est Uulpariolus, cum militorum transitorio usque in caput Addue cum molitura de molendinis et portoribus usque in caput Addue. Quas res et loca domnus et genitor noster per suum in iam fata ecclesia confirmavit preceptum. Que omnia veraciter cognoscentes placuit nobis nostram superaddere auctoritatem, per quam concedimus atque confirmamus, ut predicta loca, sicut a genitore nostro concessum extat, ita ut ab hinc in futuro per nostram confirmationem iam dicta ecclesia teneat, ita ut nullus missus neque iudex publicus neque ulla opposita persona inde ullam contra prefatam ecclesiam vel rectores inferre presumat molestiam aut inquietudinem, set perpetuis temporibus, sicut superius promulgatum est, ad partem prefate aecclesie rectores eiusdem sedis teneant atque disponant sub mundeburdio atque inmunitate nostra. Quin etiam et addidit excellentie nostre prefatus presul, eo quod quidam Longobardorum ac ceterarum gentium homines suum peragentes negotium domni et genitoris nostri pragmaticum transgredis eundo et redeundo ripatico et palo solvendum sue ecclesie [..........] auctoritate precipientes iubemus, ut cuiuscumque gentis [.....] et ex sale peragere negotium voluerit, in portu Uulparioli vel Cremone cum milites applicent et in sorte stent et ibi suum peragant negotium sicut milites Comaclienses; et debitum rei publice, quod est ripaticum et palificturam pastumque ad duos riparios, secundum domni ac genitoris nostri vel nostram concessionem, [.....] que ipsi milites predicta portora adimplent, absque ulla oppositione vel ullius argumenti contradictione ipsi persolvant predicte ecclesie vel nominato presuli suisque successoribus. Quod si contra has priorum nostrorum vel nostras institutiones quispiam rebellis aut contradictor extiterit, liceat [............ ] pignorari, sicut lex docet, nullo contradicenteque distringere. Si autem eis necessitas cum suo negotio sursum ascendendi contigerit ultra caput Addue, sicut milites [..... ] predicte aecclesie vel iam dicto presuli suisque [successoribus] persolvant et suum aliubi exerceant negotium, ubi maluerint. Et ut hec nostra auctoritas firmiorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione subter signari iussimus.

Signum (M.) Hlvdovici serenissimi augusti.

Remigius subdiaconus atque notarius advicem Dructemiri recognovi.

Data IIII idus ianr., anno domni Hlotharii serenissimi augusti in Italia XXXII et in Francia XII et Hludouici magni imperatoris primo, indictione XIIII; act. Casiriano villa regia; feliciter in domino.