(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Si erga loca divinis cultibus m[ancipa]ta propter amorem dei eiusque in eisdem locis sibi famulante[s ben]eficia oportuna largimur, praemium nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futur[orum] sollertia, quia Bertoldus venerabilis abba monasterium, quod nuncupatur Confluentis et est situm in pago Helisacensi, constructum in honore sancti Gregorii reliquorumque sanctorum, detulit optutibus nostris auctoritatem immunitatis avi et genitoris nostri Hlotharii piissimorum imperatorum, in qua continebatur, quomodo ipsi et antecessores eorum reges scilicet Francorum praefatum monasterium propter divinum amorem et tranquillitatem fratrum ibidem deo famulantium semper sup ple[ni]ssima defensione et inmunitatis tuitione habuissent. Verum tamer ob firmitatem rei praefatus abba postulavit clementiam nostram, ut eandem auctoritatem ob amorem dei et reverentiam sancti Gregorii denuo confirmaremus nostra auctoritate. Cuius sincerissime petitioni nostrum libenter praebentes assensum hos eminentiae nostrae apices fieri decrevimus, per quos confirmantes decernimus omnimodisque sancimus, ut nullusb iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra dicionem regni nostri iuste et rationabiliter possidet vel ea quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes iniuste distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea quae supra memorata sunt exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quicquid exinde fiscus exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia servorum dei ibidem servientium proficiat perennis temporibus in augmentis. Et quando quidem divina vocatione supra dictus abba vel successores eius de hac luce migraverint, quandiu praedicta congregatio inter se tales eligere potuerit, qui ceteros secundum regulam sancti Benedicti prodesse et praeesse potuerit, per hanc nostram auctoritatem licentiam habeant inter se eligendi abbatem, quatenus ipsos servos dei, qui ibidem deo militantur, pro nobis et coniuge proleque nostra atque stabilitate totius regni nostri a deo nobis concessi domini misericordiam iugiter exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis. (C. NT.: Rodmundus) Hrodmundus notarius recognovi et (SR. NT.: Rodmundus notarius recognovi) (SI.) Data id. febr. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis I, indictione IIII; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen (NT. amen).