Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1001 (Reg. 557)
Datierung: 769 10 09 – 770 10 08
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Heriwin dono pro remedio anime mee ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinense in monasterio quod vocatur Lauressam super fluvium Wiscoz, vel ad illos servos dei qui ibidem deservire videntur ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est in pago wormatiensi in Durincheim marca vineam unam tenentem scamellos duos a die presente de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii dono trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die IIII idus anno secundo regni domni nostri Karoli regis. Samuel scripsit.

