Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 1000 (Reg. 355)


Datierung: 766-768 09 14

Item. In eadem villa.

In Christi nomine bone pacis studio placuit venerabili viro Angilramno metense episcopo et Gundelando abbati de monasterio sancti Nazarii quod vocatur Lauressam commutationem fieri inter eos. Dedit igitur apostolicus vir Angilramnus pontifex memorato Gundelando abbati de ratione ecclesiae sancti Martini de monasterio Buxbrunno in pago wormatiensi in Offenstein marca de terra aratoria duplum, similiter econtra dedit predictus Gundelandus abb. de ratione sancti Nazarii in pago wormatiensi in eodem loco iam fato pontifice vineale unum et in ipso vineali vineam factam ita tamen ut unaqueque pars quod accepit teneat atque possideat et suis posteris ad possidendum relinquat. Actum sub die VIII X k. octob., anno VIIII et quarto regni domi nostri Karoli regis. Wintherus scripsit.