Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 908 (Reg. 810)


Datierung: 772 09 30
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Radulfi.

Ego in dei nomine Radulfus pro remedio anime Udilrad, quod ipsa michi tradidit manu potestativa dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinense in monasterio quod vocatur Laur., super fluvio Wiscoz vel ad illos servos dei qui ibidem deserviunt ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo hoc est inter Arash., et Neouarh. marca de terra aratoria iurnales IIII, a die presenti dono, trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum ita ut ab hac die habeant et teneant et ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die pridie kaln. octobris, anno IIIIo regni domni nostri Karolis regis. S. Radulfi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Ghitzonis. Rogisus scripsit.