Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 907 (Reg. 1403)
Datierung: 778 05 28
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine V kal. iunii anno Xo regni domni nostri Karoli regis, nos Addo et Aba coniux mea pariter pro remedio anime nostrae seu pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinense in monasterio quod appellatur Lauressam super fluvium Wiscoz vel ad illam sanctam congregationem monachorum que ibidem deservire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago worm. in Arasheim marca VII iurnales de terra et unum mansum, vel quicquid in ipsa iam nominata marca visi fuimus habere, a die presenti donamus, tradimus, atque transfundimus, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauressam sub die et tempore quo supra. S. Haldonis. S Abae, coniugis eius qui hanc donationem pariter fieri et firmare rogaverunt. S Odolfridi. S. Sigifridi. S. Benedicti. S. Rotberti. S. Ercanberti. S. Radolfi. S. Hildolfi. Ego Grimharius hanc donationem rogatus scripsi.

