Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 858 (Reg. 91)
Datierung: 766/7 11 03
Ausstellungsort: Lorsch, publice
In nomine sanctae trinitatis. Licet parva et exigua sint quae pro inmensis peccatis et debitis nostris offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem dati muneris, sed devotionem animi prospicit offerentis, ideo ego Witherius, et Lantfridus donamus pro anima Titsuindae ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wischoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago worm. in Hepphenheim mansum I cum casa et scura desuper, et terra araturai, pratis, vineis, aquis, aquarumve decursibus ad integrum a die presenti tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde pro utilitate sancti Nazarii facere decreveritis, liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credimus, contra hanc donationem a nobis factam, venire temptaverit, vel eam immutare aut infringere voluerit, ille inferat eidem aecclesiae cum cogente fisco auri libram dimidiam, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, III non. novemb., anno XV regni domni nostri Pippini regis. S. Witherii et Lantfridi qui hanc donationem fecerunt, et firmari rogaverunt. Wiglarius scripsit.

