Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 857 (Reg. 2209)
Datierung: 790 06 12
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine ego Salacho dono ad sanctum Nazariuim mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wischoz, cui venerabilis Richbodo abb. preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I mansum in Birgelen, super fluvium Renum in pago worm., cum terris, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, omnia a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter possidenda, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus iunii, anno XXII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris. S. Salachonis, qui hanc donationem fecit. S. Enginbaldi, Amalrici, Leibolfi. Roudolfus scripsit.

