Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 812 (Reg. 187)


Datierung: 767 06 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Rutperti et Tietrade. OFFTRESHEM.

Anno XV regni domni nostri Pippini regis, ego Routpertus et coniux mea Tietrad donamus ad sacratissimum mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Wischoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abbas preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, pro dei intuitu, vel pro animarum nostrarum remedio, seu pro aeterna retributione ut veniam peccatorum nostrorum adipisci mereamur, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lobodunensi in loco nuncupato Offtreshem qui est in Chiricheimmero marcha, servum I qui vocatur Wolfuuin, et mansum I in quo ipse manet, cum sorte sua hoc est cum terris, campis, silvis, domibus, edificiis, pascuis, perviis, cultis, et incultis, aquis, aquarumve decursibus, omnia a die presenti de iure nostro in ius et dominationem sancti N. tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter possidenda, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III kl. iulii. S. Routperti et coniugis suae qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt. Item Wacchonis. Samuel scripsit.