Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 811 (Reg. Nr. 3300
Datierung: 838 07 27
Ausstellungsort: Wiesloch publice
Nos in dei nomine Rambertus et uxor mea Meginbirg, pro remedio animarum nostrarum seu pro animabus parentum nostrorum ut nobis omnibus pius dominus in presenti seculo veniam delictorum concedat, et in futuro requiem sempiternam largiri dignetur, donamus pariter manu communi ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatu Laur., ubi vir venerabilis Samuel abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus I mansum in Wezzenloch indominicatum cum omnia edificio superposito, et terram arabilem ad eundem mansum pertinentem, et alias hobas serviles VI et prata ad carradas CL et molendinum unum, et quidquid in ipsa villa vel marca proprietatis habemus, tam mansis, quam terris, pratis, pascuis, perviis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, cum mancipiis XLV et omni peculiare eorum. Similiter donamus ad eundem locum quidquid in Nuzlohen habemus, hobas II, vineas III, bifangos III. Similiter et in Botresheim hobas V et in Rorbach vineas II et in Bergeheim dimidiam hobam. Haec omnia superius comprehensa, a die presenti in ius et dominium sancti N. tradimus atque transfundimus, perpetualiter possidenda, stipulatione subnixa. Actum publice in villa Uuezzenloch, VI kl. augusti, anno XXV Loudowici imperatoris. S. Ramberti et Meginbirgae uxoris eius, qui hanc donationem fecerunt. S. Burgolfi, Franconis, Werinbaldi. Altwinus scripsit.

