Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 809 (Reg. 2748)


Datierung: 801 09 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Meginherii, Isanberti, Hartberti, et Wolfsuintis.

Nos in dei nomine, Meginherus, Issanbertus, Hartbertus, et Wolfsuint, donamus ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in monasterio Laur. ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, et haec sunt quae donamus pro remedio animae Iuncmanni, quae ipse nobis tradidit manu potestativa, sita in pago lobod. in Wezzinloch, I hobam indominicatam cum edificio, et pomiferis in ea consitis, et molendinum cum omnibus adiacentiis, et alias hobas V serviles, et in Botresheim I hobam indominicatam, cum aedificiio, et I hobam servilem, et in Nuzloch I vineam, et in Hillenbach vineam I, et mancipia XVI, Rutmundum, et coniugem eius Hasaluuaram, Teothradum et coniugem I eius Odalniuwam, cum filio eorum Folcrado, Northerum, et coniugem I eius Giseltrudam, cum filia Liobsuinda, Wertherum et coniugem I eius Blutgardam, Guntrammum, et filium eius Wolfhardum, Theotlindam, Liobtrudam, Roudewinum, et Rihbaldum, cum omni peculiari eorum a die presenti tradimus atque transfundimus, ita ut donatio ista omni tempoe firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus sept., anno XXXIII regni domni nostri Karoli regis. S. Meginheri, Isanberti, Hartberti, Wolfsuindae qui huius donationis cartulam fieri, et firmari rogaverunt. S. Hiltdiberti, Ratdadi, Hufonis. Reginbertus scripsit.