Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 808 (Reg. 3474)


Datierung: 867 03 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Engilberti in eadem v.

Anno dominicae incarnationis DCCCLXVII, regni vero Loudowici regis XXVII. Ego Engilbertus dono ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Tiethroch abbas preesse videtur, donatasque in perpetuum esse volo pro remedio animae meae ac parentum meorum I hobam indominicatam, et III serviles, in Nuzlohen sitas, et I vineam, ad carradam I, cum VII mancipiis, Rathero et Beldila, Rachero, Roudolfo, et uxore illius Firderada, cum duobus filiis. Haec omnia superius denominata, trado atque transfundo, ita ut ab hac die habeatis liberam potestatem quidquid exinde facere volueritis pro utilitate monasterii, et haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., X kl. aprilis. Signum Engilberti qui hanc donationem fecit. S. Theotrichi, Folcradi, Arnoldi, Ibonis. Himmi scripsit.