Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 798 (Reg. 3367)


Datierung: 852 05 18
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erlinwini et Suenehiltis.

Si aliquid de facultatibus nostris ob amorem dei ad loca sanctorum condonamus, hoc nobis procul dubio apud deum in aeterna retributione prodesse confidimus. Idcirco ego Erluuin et coniunx mea Suenehilt donamus pro remedio animarum nostrarum atque parentum nostrorum de quibus ad nos dinoscitur peruenisse, ut veniam peccatorum nostrorum in futuro ante deum adipisci mereamur, communi consilio et pari voluntate, ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui in corpore requiescit in pago rinensi in monasterio quod Laur. vocatur, ubi venerabilis abbas Samuel preesse videtur, donatamque in perpetuum esse volumus hobam I legitimam in villa Rorbach, quae sita est in pago lobod., et quidquid ad illam legaliter aspicere videtur, terris, domibus, aedificiis, casticiis, vineis, pratis, campis, pascuis, perviis, silvis, cultis, et incultis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, omnia de iure nostro in ius et dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, in Christi nomine perpetualiter ad possdendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., anno ab incarnatione domini DCCCLI, regni vero Ludewici regis super orientales Francos XII, XVo kl. inu. S. Erlewini et Suenehildis qui hanc donationem fecerunt. S. Adelhardi, Raodoldi, Humberti. Tiethrochus scipsi.