Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 797 (Reg. 2989)
Datierung: 808 09 03
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Hadebertus, et Wolfhardus donamus ad sanctum Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus pro anima Eigilberti I dimidium mansum in Rorbach, et XLI iurnales de terra araturia, et in Bergeheim I vineam, et silvam, et quidquid ad ipsas res pertinere videtur, mansis, terris, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, et tria mancipia, Oudilam, Wolfgardam, Artlindam, omnia tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., anno XL regni domni nostri Karoli regis gloriosi, III n. sept. S. Haduberti, et Wolfhardi qui hanc donationem fiere, et firmari rogaverunt. S. Ekkiberti, Ermenfridi, Berolfi. Altuuinus scripsit.

