Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 690 (Reg. 2963)
Datierung: 807 06 24
Ausstellungsort: Lorsch
Ego Methilt pro remedio animae meae, et Herlulfi quondam viri mei, et pro animabus filiorum nostrorum Adalonis, et Rahulfi, dono, donatumque in perpetuum esse volo ad sanctum N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur. I mansum in Edingen, cum XXXa iurnalibus terrae araturiae, et Richerum servum meum, qui in eodem manso manere videtur, cum omni laborato suo, et pratis ad ipsam rem aspicientia, et in Buoteresheim X iurnales de terra araturia, et quidquid ibidem habere visa sum tam mansis, terris, pratis, pascuis, peruiis, silvis, domibus, aedificiis, aquis, aquarumue decursibus, omnia, et ex omnibus de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., in festo sancti Johannis Baptistae, anno XXXoVIIIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Mathildae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Isenberti, Bonifacii, Reginberti. Altuuinus scripsit.

