Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 689 (Reg. 2535)
Datierung: 795 12 27
Ausstellungsort: Lorsch
Anno quo supra, VI kl. ian. Ego Herdrich dono ad sanctum N. qui requiescit in corpore in monasterio quod Laur. vocatur, in eadem villa rem meam, hoc est in Edingen quidquid visus habere fui tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, edificiis. Similiter in Ebbelenheim iurn. de terra araturia, et I mansum, et silvam, et quidquid ad ipsam hobam aspicit, et ad Waltdorph XX iurnales, et dimidium mansum, et medietatem silvae. Similiter et in Dossenheim, vineis, silvis, vel quidquid ibidem habere visus fui. Similiter et in Hantscuhesheim I mansum, et terram araturiam dimidiam, et silvam dimidiam, et quidquid ad Roolfeshuson habui, et mancipia his nominibus, Adalo et coniux eius, Uualtrat, et filius eius Waldo, Salacho, Ratgunt, Irminsuint, et Woluo, filius eius, Santheri, Lantdolf, una cum peculiari eorum. Haec omnia superius comprehensa integra de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii trado, atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Hertdrici, qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Wenilonis, filii eius. S. Sigeberti, Trutbaldi, Rachleibi. Samuel scripsi.

