Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 679 (Reg. 909)


Datierung: 773 06 26
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Cilinae in eadem villa. Karolo imperatore. Gundel. abbate.

Anno quinto regni domni nostri Karoli gloriosi regis, ego Zilina dono ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatamque in perpetuum esse volo vineam I ad illas casas quae dicuntur Husun, de qua possunt colligi duae karradae vini. Hanc vineam a die presenti trado atque transfundo pro remedio animae meae et genitricis meae Bonae in ius et dominium sancti Nazarii in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI kl. iulii. Signum Cilinae quae hanc donationem fecit. Samuel scripsit.