Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 678 (Reg. 570)
Datierung: 770 10 20
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Walramnus clericus dono pro remedio animae meae ad monasterium Laur., ubi sanctus Nazarius requiescit in corpore vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur ubi vir venerandus Gundelandus abba preesse dinoscitur donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobodunensi in locis nuncupatis Suaboheim, in Eddingun, in Sikkenheim, et in Waltdorf, in Ebbelenheim, et in Anglachgowe, in Maurelheim, et in Ansilenheim, et in Gerinesheim. In his locis omnibus denominatis quantumcumque in presenti tempore habere videor, mansis, terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vinetis, domibus, aedificiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, et omnia quae tam de paterno quam de materno vel de comparato seu de aliquo attracto ad me noscuntur legibus obvenisse, exceptis his quae ad alia sanctorum loca, pro aeterna mercede condonavi. Alia sicut iam dixi, omnia et ad integrum, cum mancipiis XX his nominibus, Fastulf, et Gomohilda, et infantes eorum IIIIor, Gisaltruda, Gundoldo, cum progenie sua, Blithild, Waltheri, Wertheri, Wolfram, Ruotheri, Elihilt, Richgart, Duda, una cum omni peculiari suo, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii dono a die presenti, trado, atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XIII kl. nov. Anno III regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Walaramni clerici qui hanc donationem fecit. S. Babonis, filii sui. S. Hugberti, Eigilberti. Samuel scripsit.

