Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 671 (Reg. 3083)


Datierung: 813 01 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gumberti et Meginhildis. Ludewico imperatore. Adalungo abbate.

In dei nomine ego Gumbertus pro remedio animae Meginhildae coniugis meae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei, qui ibidem sub venerabili viro Adalungo abbate deo servire videntur, donatosque in perpetuum esse volo in Grenesheim V iurnales de terra arabili ad integrum de iure meo in dominium sancti N. a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII non. febr., anno II regni domni nostri Ludowici gloriosissimi imperatoris. S. Gunberti qui hanc donationem fecit. S. Ratolfi, Erkanbaldi, Wolfheri. Altwinus scripsit.