Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 670 (Reg. 3023)
Datierung: 813 01 29
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Eburuuinus pro remedio animae meae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Grenesheim XX iurnales, et I servum, Wigcrammum nomine, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum, in augmentum proficiant omni tempore, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII kl. febr., anno XLV regni domni nostri Karoli regis gloriosi. Signum Eburini qui hanc donationem fecit. S. Hadeberti, Muotolfi, Ekkihardi. Altuuinus scripsit.

