Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 644 (Reg. 2428)


Datierung: 793 03 31
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ekkihardi in eadem villa. Karolo rege. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die II kl. aprilis anno XXoVo Karoli imperatoris, ego Ekkihart, et Burckart, et Bernwic donamus pariter pro remedio animae Waringi genitoris nostri ad sanctum Nazarium Christi martyrem qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Sickenheim IIIIor iurnales de terra araturia, et vineam I in Dossenheim, cui subiungit ratio sancti Nazarii de Io latere, de alio tenet Guntbalt, de tertio ipse donator, ad integrum a die presenti tradimus, atque transfundimus, in dominium prefati mris. in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laurisham sub die et tempore quo supra. S. Ekkihardi, Burchardi, et Bernwici, qui hanc donationem fecerunt. S. Leidradi, Bicconis, Wigberti, Giselhardi, Liutdoldi, Scaphleichi. Samuel scripsit et subscripsit.