Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 643 (Reg. 2404)


Datierung: 782 10 29
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hiltdrici in eadem villa. Karolo rege. Rihbodone abbate.

Anno post haec eiusdem imperatoris Io, hoc est XXVo, ego Hildricus clericus, et Heilradus pbr. donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Lauresham in pago rinensi super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Sickenheim I mansum, et quidquid in ipso manso constructum est, ad integrum a die presenti de iure nostro in dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeant iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere voluerint pro utilitate ipsius monasterii, liberam ac firmissimam habeant potestatem. Si quis vero quod futurum minime credimus, si nos ipsi, vel ullus de heredibus aut proheredibus nostris qui contra hanc donationem a nobis factam, venire temptaverit, aut eam infringere, vel inmutare voluerit, hic inferat una cum cogente fisco partibus sancti N. auri uncias III, argenti pondera IIIIor, et nec sic quod repetit evendicare valeat, sed haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIII kl. novembris. S. Hildrici, et Heilradi qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Gebehardi, Birnichonis, Ruotberti. Samuel scripsit.