Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 641 (Reg. 2260)


Datierung: 790 10 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Rihhardi in eadem villa. Karolo rege. Rihbodone abbate.

Eodem etiam anno ego Rihbart et Hersuint coniux mea donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Richbodo abbas preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est quidquid in Sickenheim proprietatis habere visi fuimus, campis, pratis, peruiis, aquis, aquarumue decursibus, a die presenti tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., IIIIo idus octob. S. Richardi qui hanc donationem fecit. S. Hilduini, Friderici, Bernrici. Ruodolfus scripsit.