Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 640 (Reg. 2330)


Datierung: 791 06 13
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bicconis in eadem villa. Karolo rege. Richbodone abbate.

Anno XXXoIIIo regni sepe nominati principis ego Bicco, et coniux mea Hiltdibrun donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in monasterio laurensi I mansum in Sickenheim cum hoba vel quidquid ad ipsum mansum pertinet, et nostrae possessionis in eadem villa fuisse visum est, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc quod a die presenti tradimus, atque transfundimus in dominium sancti N. ita ut ab hac die et deinceps ad locum illum sanctum omni tempore in augmentis proficiendo haec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus iunii. S. Bicconis qui hanc donationem fecit. S. Wicberti, Machelmi, Iringi. Nantherus scripsit.