Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 586 (Reg. 2775)


Datierung: 802 11 18
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Leidradi in eadem villa. Karolo imperatore. Rihbodone abbate.

Anno XXXoVo regni domni nostri Karoli regis gloriosi ego in dei nomine Leidrat, pro remedio animae Liobtrudae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir Rihbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid ipsa Liobtrud in Manninheim visa fuit habere, de terra araturia a die presenti trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XIIIIa kl. decemb. S. Leidradi qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Ruotfolchi, Eberhelmi, Willonis, Ruocheri. Reginbertus scripsit.