Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 585 (Reg. 2912)


Datierung: 805 03 04
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Rubbonis in eadem villa. Karolo imperatore. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Rubbo pro remedio animae Rihgardae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem quam ipsa mihi tradidit manu potestativa in lubed. in Manninheim II iurnales de terra araturia et dimidium a die presenti de iure meo, in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Actum in monasterio Laur., IIII n. martii. Anno XXXoVIIo regni domni nostri Karoli regis. S. Rubbonis qui hanc donationem fecit. Reginbertus scripsit.