Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 567 (Reg. 1203)


Datierung: 775 07 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bernuini in eadem villa. Karolo rege. Gund. abbate.

Eodem anno ego Bernuinus pro anima mea dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui in corpore requiescit in monasterio laurensi in pago rinensi super fluvium Wisscoz sito, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid in Manninheim visus sum habere, campis, pratis, pascuis, vineis, peruiis, aquis, aquarumue decursibus excepto quod coniugi meae in dotis titulum dedi. Aliud totum ad integrum a die presenti de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII idus iulii, anno quo supra. S. Bernoini qui hanc donationem fecit. S. Eggiberti, Geroldi, Ruothardi, Erphonis, Balduini, Dietberi. Walthelmus scripsit.