Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 566 (Reg. 1224)


Datierung: 774 10 09 – 775 10 08

Donatio Bernuini in eadem villa. Karolo rege. Gundel. abbate.

Anno VII regni domni nostri Karoli regis gloriosi ego Bernoinus et coniux mea Willisuindis, donamus pro animarum nostrarum remedio ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresh., ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volumus XV iurnales de terra arabili in Manninheim, et de prato ad IIIIor carradas faeni, haec a die presenti de iure nostro in ius et dominium sancti N. tradimus in die nomine perpetualiter ad possidendum, et mancipia mea Frickonem et coniugera eius Gerburgam, stipulatione subnixa. S. Bernoini, et Willisuindis qui hanc donationem fecerunt. S. Balduini, Agisberti, Liutoldi, item Agisberti, Babonis. Harilandus scripsit.