Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 564 (Reg. 1076)


Datierung: 774 08 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Birichonis in eadem villa. Karolo rege. Gundelando abbate.

Nos Biricho et coniux mea Reginsuind, donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque esse in perpetuum volumus, hoc est rem nostram in pago lobodonensi in Mannenheim III iurnales de terra araturia, et unum pratum unde possunt colligi III carradae faeni. Haec de iure nostro a die presenti tradimus in ius et dominium sancti N. atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. sept., anno VI regni domni nostri Karoli regis. S. Birichonis et coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. S. Albhardi, Trutberti, Balduini, Heribaldi, Germundi, Suntgisi. Samuel scripsit.