Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 563 (Reg. 593)


Datierung: 771 03 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Liutdonis. Karolo rege. Gundel. abbate.

In Christi nomine sub die VI kl. aprilis anno III regni domni nostri Karoli regis. Ego Leodo pro anima Heimonis dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobodunense, in Manninheim iurnales II de terra araturia, a die presenti trado atque transfundo, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Liudonis, et Acchiae qui hanc donationem fecerunt. S. Dudonis, Geroldi, Balduini, Erkanfridi, Wolfgrimi, Herardi. Samuel scripsit.