Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 560 (Reg. 442)
Datierung: 768 10 09 – 769 10 08
Ausstellungsort: Lorsch
Eodem anno ego Rubbo pro animae meae remedio dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi domnus Gundelandus abba esse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est unum iurnalem de terra araturia in Mannenheim, a die presenti ipsum de iure meo in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ut eidem loco omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Rubbonis qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. Signum Balduini, Dudonis, Heroldi, Adonis, Ruotgeri, Garamanni, Uddonis. Samuel scripsit.

