Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 559 (Reg. 371)


Datierung: 768 12 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Balduini in eadem villa. Karolo rege. Gundel. abbate.

Admonet nos dei filius dicens, Date elemosinam, et cetera. Idcirco ego in die nomine Balduinus et Bernoinus pro dei intuitu donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio, quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus in iurnales in Mannenheim, de terra araturia, a die presenti de iure nostro in ius et dominium sancti N. tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. decemb., anno primo regni domni nostri Karoli regis. S. Balduini, et Bernoini qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Sigefridi, Eberuuardi, Raduini, Rubbonis, Erkenberti, Snaringi, Heimerici. Harilandus scripsit.