Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 556 (Reg. 98)


Datierung: 766 12 21
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Geraldi, et Ruottrudis in eadem villa. Pippino rege. Gundelando abbate.

Item eodem anno ego Geraldus, et Ruottrudis pariter donamus pro dei intuitu vel pro animae nostrae remedio ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in loco cui vocabulum est Lauresham, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, quidquid in Mannenheim habere videmur, quod de parte genitoris nostri Erpphingi, nobis legibus obvenit, hoc est tam mansis, casis, pratis, pascuis, vineis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus, a die presenti de iure nostro in ius et dominium sancti Nazarii tradimus atque transfundimus, perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in loco qui dicitur Laur. publice, XII kl. ian. S. Geraldi qui hanc donationem fecit et firmari rogavit. S. Ruottrudis uxoris eius. S. Sigeuuini, Hegionis, Truthbaldi, Waltdulfi, Hucberti, Albaldi, Eberhardi. Wiglarius scripsit.