Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 555 (Reg. 257)
Datierung: 767(?) 11 17
Ausstellungsort: Lorsch
Anno XV regni domni nostri Pippini gloriosi regis, ego Biricho pro anima filiae meae Liutdrudae dono ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatosque in perpetuum esse volo III iurnales de terra araturia in Mannenheim, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., XV kl. decemb. S. Birichonis, qui hanc donationem fecit, et firmari rogavit. S. Trutberti, Walmari, Lamberti, Adalmundi, Ruothardi, Balduini, Wolfhardi. Harilandus scripsit.