Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 545 (Reg. 2682)


Datierung: 800 01 25
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Zutgonis in eadem villa. Karolo rege. Rihbodone abbate.

Ego in dei nomine Zuotgo pro remedio animae Gundradae et filiae eius Breztlane dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresh., ubi venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, inter Dornheim et Mannenkeim X iurnales de terra araturia, et pratum ad III carradas feni a die presenti trado atque transfundo in dominium sancti N. in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. febr. Anno XXXIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosissimi. Sig. Zuotgonis, qui hanc donationem fecit. S. Sigeberti, Beddonis. Reginbertus s.