Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 542 (Reg. 2881)


Datierung: 784 – 796 784/5?
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Attaae. Karolo rege. Rihbodone abbate.

Eodem anno ego Adda, pro remedio animae Eberhardi dono ad sanctum die mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis abba Rihbodo preesse videtur, donatumque esse in perpetuum volo in Dornheim VI iurnales de terra arabili, a die presente trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat omni tempore in augmentis stipulatione subnixa. S. Atdae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ruodolfus scripsit.