Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 541 (Reg. 1835)


Datierung: 783 08 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Cristinae in eadem villa. Karolo rege. Helmerico abbate.

Anno XV regni domni nostri Karoli gloriosi regis, ego Christina pro remedio animae Bertrudis, et Minsuindis, et Waltgeri dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresh., ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid in Dornheim visus sum habere, et quidquid mihi maritus meus in dotis titulum tradidit tam mansis, quam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, a die presente de iure meo, in ius et dominium sancti Nazarii trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et reliqua omnia usque: sed haec donatio firma, et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. augusti. Signum Christinae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Hugberti, Walmari. Donadeus scripsit.