Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 527 (Reg. 2583)


Datierung: 797 06 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bubonis et Wolfhardi. Karolo rege. Richbodone abbate.

Nos in dei nomine Bubo, et Wolfhart, pro remedio animae Reginsuindis, quod ipsa nobis tradidit manu potestativa donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Vitenheim V iurnales de terra arabili, a die presenti, tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. iun., anno XXVIIII regni domni nostri Karoli regis. S. Bubonis, et Wolfhardi, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Bennonis, Starkeri. Ego Reginbertus scripsi.