Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 526 (Reg. 2293)


Datierung: 791 02 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ermenoldi. Karolo rege. Richbodone abbate.

Ego in dei nomine Ermenolt, et coniux mea Frichunt donamus ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, quidquid ego et Ermenoldus ei in dotis titulum contradidimus, id est XXV iurnales de terra arabili, et pratum I ex quo possunt colligi III carradae faeni, et IIIIor mancipia, Bilisuuindam, Altmannum, Wolfsuindam, Badanolfum. Haec omnia a die presenti dono trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VII kl. martii, anno XXoIIIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Ermenoldi et Frichundis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Ego Ruodolfus scripsi.