Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 510 (Reg. 3012)


Datierung: 812 08 31
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Norberti. Karolo rege. Adalungo abbate.

Ego in dei nomine Nortbertus pro remedio animae meae, et coniugis meae Angilsuindae dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod appellatur Laur., ubi venerabilis Adalungus abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, quidquid in Walahastat habere visus sum, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, omnia et ex omnibus, de iure meo, in ias et dominium sancti N. trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II kl. sept. Anno XLIIII regni domni nostri Karoli regis gloriosi. S. Nortberti qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit, S. Ehardi, Erkanberti, Erinfridi, Ruotduuini, Wolfheri, Erinberti, Spilihardi, Willonis, Heriuuardi, Ruocheri. Ego Altuuinus scripsi.