Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 509 (Reg. 2911)
Datierung: 805 02 27
Ausstellungsort: Lorsch
In dei nomine ego Ratolf, et coniux mea donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, in Walahastat XV iurnales de terra araturia, et de prato ad VI carradas faeni, et quidquid habuimus a die presente transfudimus de iure nostro in ius sancti N. perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III kl. martii, anno XXXVII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris. S. Ratolfi et coniugis eius qui hanc donationem fecerunt. S. Beruuardi, Nanthardi, Ekkihardi, Willonis, Racheri, Leidradi, Rathadi, Ratoldi. Ego Reginbertus rogatus scripsi.