Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 505 (Reg. 2054)


Datierung: 788 07 11
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ratleib, et Egisberti. Karolo rege. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die V idus iulii, anno XX regni domni nostri Karoli gloriosi regis. Nos Ratleib, et Egisbertus pari devotione donamus pro anima Brunichonis ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deservire videntur, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus. Haae sunt res quas donamus in pago lobodoninse in villa vel marcha quae dicitur Walahastat superior, unum mansum, cum aedificio, ubi Erpuuinus manet, cui subiungitur de uno latere ratio sancti Sulpicii, et de alio similiter, de utraque fronte strata publica, tam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, domibus, aedificiis, mancipiis, Herpuuino, et uxore eius Vodillint, cum infantibus, Ascuuino, Otuuino, et Scerpuuino, et Ratlinda. Similiter in Hillinbach terras, et vineas. Similiter in Auolfesheim, prata in tribus locis. Item in Frenseheim I mansum cum edificio superposito. Item in spirensi, in Fridolfesheim I mansum, et I vineam. Item in Wacchenheim I mansum. Item in Bettenberge, mansum I. Item in Carlabach I mansum, et unam vineam, et alius II petiolas. Similiter in Isenburg I mansum, tenentem pedes XXXVI, et quidquid in iam dictis locis habere visus fuit supra dictus Brunicho, tam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, domibus, aedificiis, acolis, mancipiis, his nominibus, Fartman, Willinant, Frehilt, Liuthilt, cum aliis VI, terra culta, et inculta, rebus mobilibus et inmobilibus, quidquid dici, vel denominare potest, in utroque sexu, maiore, vel minore, omnia et ex omnibus, a die presente de iure nostro in ius et dominium sancti Nazarii, donamus, tradimus, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die et tempore quo supra. S. Ratleibi, et Egisberti qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Ruotgeri, Leidradi, Erkenberti, Nithardi, Ruothardi, Starcheri, Regilonis, Weniberti, Hadubaldi, Reginbodonis, Egilolfi, Wigberti, Sigihelmi, Racheri, Winimanni pbri., Beinhardi, Adalonis. Ego Rudolfus scripsi.